monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 284
Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIII.AD BALDWINUM DE VALLE DARII. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXV.AD BARTHOLOMAEUM EXONIEN. EPISC.

EPISTULA CCLXXXIV.AD MAGISTRUM ODONEM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Idem magistro ODONI.
2 Ad exsilii et proscriptionis meae cumulum nihil acerbius potuit accessisse, quam ut mihi subtrahatur solatium litterarum, quae praeeunte gratia mentem purgant a vitiis, notitia veritatis illustrant, accendunt charitatem, ex exercitio sui virtutes stabiliunt et confirmant. Dum his operam dare licuit sub alis vestris, et rotam in medio rotae cum Propheta, imo cum filiis prophetarum, doctrinae vestrae beneficio contemplari, et audire per os vestrum quid spiritus loquatur Ecclesiis, mihi regis Anglorum indignatio licet multa gratis abstulit, tamen magnum visa est attulisse compendium, adeo ut fructuosa videretur esse iactura, iucunda laesio, et grata iniuria.
3 Sed cum avulsus sum a pedibus vestris, tunc primum dispendii et laesionis aculeos expertus sensi, et quidem non solus, eo quod omnium fere scholarium iactura communis est, non quia desint qui dicendi profiteantur officium, sed quia desunt qui doceant. Magistri enim sunt plurimi, sed operarii pauci, ut plerisque eorum sedentibus in curru eunuchi Aethiopis ruminantibus legem, mysteria praeconantibus et verborum flosculis exquisitis picturantibus speciem verbi Dei, merito dici possit: Putas intelligis quae legis? Rediit iterum miserationis elogium, quia Adhaesit lingua lactentis ad palatum eius in siti: parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Horum unus ego ad quem ibo nisi ad illum qui panem discipulis frangere consuevit, ut digeri possit et transire in alimenta scientiae et morum?
4 Alios namque didici integros et duros apponere panes, quibus auditores facilius possunt strangulari quam refici. Precor ergo, si placet, ut mihi rescribere dignemini in quo libro reperta sit glossa quae Augustini concepta nomine tradit Iudaeos celebrasse septimum diem, septimam septimanam, septimum mensem, etc. Nam secundum M. Petrum ter in Psalterio posita est et in Epistulis semel.
5 Nec ob hoc quaero quia septimus annus septimae decadis ibi dicitur iubilaeus. Constat enim quomodo soleat hic articulus explanari. Sed quia certum est Iudaeos nunquam iubilaeum, id est quinquagesimum celebrasse. Aut si quis hoc credit, dicit quando. Nam revinci poterit argumentis, et scio quod in Veteri Testamento non legitur.
6 Quod utique non tacuissent qui minima retulerunt: et si hoc aliquis dicit expositor, sic fortasse accipiendum est, ut dicantur fecisse quod de necessitate mandati facere tenebantur. Nam in Scripturis modus loquendi celeberrimus, ut aliquid enuntietur simpliciter quod nisi sub alicuiusmodi distinctione fidelem non recipit intellectum.
7 Hoc et iura speculantibus notum est, et vulgato probatur usu. Sic dicitur aliquid esse de iure, cum de facto constat esse contrarium, et eamdem rem alius de iure, alius de facto dicitur possidere. Scienti legem loquor, et ei qui nutritus et tritus est examinare sermones, et vim ponderare verborum; si quis celebravit Pascha nobilius; si quis piscinam construxit, aut aedificavit aquaeductum, aut quid fortiter fecit: aut contra si maledicenti pepercit, aut servi misertus est delinquentis, hoc auctorum diligentia transit ad posteros. Nunquid ergo probabile est et credibile est quod solemnitatem iubilaei potuerint reticere?
8 ubi, quaeso, legitur rescissa venditio? ubi restituta haereditas? ubi servorum generalis emancipatio? ubi a civitate refugii proscriptus homicida post mortem summi pontificis invenitur in patriam redisse? ubi aut quando indicta Sabbata celebravit terra? Certe Ieremias testis est, quod nec septimum celebraverunt Patres eorum: et cum tempore Sedeciae ad comminationem propheticam se ad illius solemnia celebranda coram Domino obligassent . et professionem firmaverunt iuramento, verbo tenus quidem servos et ancillas emancipaverunt, sed eos incontinenti revocaverunt in servitutem.
9 Quis ergo credat, praesertim hoc non docente Scriptura, quod iubilaei legitimos exsecuti sint ritus? Sed nec post captivitatem sub Esdra et Nehemia docet Scripturae canon eos hoc habuisse negotii, cum tamen ea quae gesta sunt diligentius exsequatur. Quin potius per prophetas saepe Dominus comminatur se terrae legitima daturum Sabbata quae inobediens populus denegabat.
10 De Machabaeis certum est quod bellis occupati tantis otiis et solemniis vacasse nequiverint. Exinde usque ad Christum medium tenuere cuncta silentium. Et sub Romanis principibus invalescebat divinae legis tam ignorantia quam contemptus. Ad haec quanta possum devotione supplico, quatenus si habetis aliquam expositionem Ieremiae in Marcum, eam mihi, si placet, communicetis; aut si non habetis, vos ipsi componite, quia opus sanctum est, et tam ecclesiis quam scholaribus, auctore Deo, gratissimum.
11 Nec deerit opportunitas scribendi, si Dominus inspiraverit voluntatem.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Epistulae, EPISTULA CCLXXXIII.AD BALDWINUM DE VALLE DARII. <<<     >>> EPISTULA CCLXXXV.AD BARTHOLOMAEUM EXONIEN. EPISC.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 284